라틴어 문장 검색

dulcior enim cuilibet fructus sapere debet ex propria plantatione perceptus, quam qui ex aliena arbore assumitur, et carius habetur quod pluribus est laboribus acquisitum quam quod sollicitudine modica possidetur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 13:2)
Quibus flentibus et yma fluvii cum rastris et sagena perscrutantibussenex ait:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:12)
Aequum quippe erat, ut piscationem sibi iam olim a Domino conmissam veteranus piscator, sagena predicationis Europico ponto directus, ad finem usque mundi prosequeretur et antiquus dierum pastor ovium nuncupatus agnos sibi specialiter commendatos et diu in heremo vacantes ad ovilia pascua perduceret, ubi eis individuus comes illius et egregius gentium predicator lac potum daret pro esca, quoadusque fierent oves foetosae, habundantes in egressibus suis, et fieret unum ovile et unus pastor, Iesus Christus dominus noster.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:4)
Plantationem populorum probo in solo puro, intelligo ubi populus non destruitur ut populus inferatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:6)
Hoc enim cum sit, extirpatio prorsus est, non plantatio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:7)
Ac tum demum nuncios et literas in patriam mittent in plantationis praeiudicium et dedecus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:15)
Dixi: " Rigabo hortum meum plantationum et inebriabo prati mei fructum ".
(불가타 성경, 집회서, 24장42)
Omnes in hamo sublevat, trahit eos in sagena sua et congregat in rete suo; super hoc laetatur et exsultat.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장15)
Propterea immolat sagenae suae et sacrificat reti suo, quia in ipsis incrassata est portio eius, et cibus eius pinguis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장16)
sane in bu- colicis alium illi habitum dedit "venit et agresti capitis Silvanus honore". quidam Silvanum primum instituisse plantationes dicunt, ideo 'tenera ab radice' poetam dixisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 205)
Plantatio regionum non absimilis est plantationi sylvarum, in quibus de utilitate capienda nihil cogitandum ante annum vicesimum, verum fructus uber et locuples in fine operis expectandus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION